Page images
PDF
EPUB

12. Audi nos, nam te filius nihil negans honorat. 13. Salva nos lesa, pro quibus virgo mater te orat.

14. Da fontem boni visere, da purae mentis oculos in te defigere.

15. Quo hausto sapientiae saporem vitae valeat mens intelligere,

16. Christianismi fidem operibus redimire, beatoque fine ex huius incolatu, saeculi auctor, ad te transire.

Hoc carmen Hermanni, quod cum in Assumptione tum in omnibus festivitatibus B. Virginis decantabatur, quamvis et vetustorum laudibus insigne et in libris ecclesiasticis sit creberrimum, me indice palmam ferre omnino nequit. Longiores stropharum ambitus a Sequentiarum indole alieni turbant lectorum animos, displicet obscura atque confusa verborum ac sententiarum conformatio. Germanicam fecit cantionem Monachus Salisb. Ich grüfs dich gerne meressterne aller christenheit, zu got uns beleit (Hoffmann D. K. S. 143.) ac Sebast. Brandt: Ave durch leuchte Stern d'es meres etc. (Wackernagel. p. 124.) 1. Is. XLII, 6. Et dedi te in foedus populi, in lucem gentium. Ad.: Maria scribitur quinque literis in quibus quinque mysteria beatae virginis designan

tur.

Per literam M. intelligitur mediatrix; secunda est A. per quam intelligitur auxiliatrix. Tertia litera est R. per quam intelligitur Reparatrix, quarta I. per quam int. Illuminatrix, quinta A i. e. Adiutrix. 2. M. 11. coeli porta, vox ex hymno: Ave maris stella desumpta, quem Hermannus in duobus primis clansulis imitatur. De porta non aperta vide H. 15, 13-16. Wack. p. 61. Ezechieles porte, Diu nie wart ûf getán, Dur die der künec hérliche Wart ûz und in gelán. 3. M. 14. fulgur. Cantic. VI, 9. Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol. 4. Fidem habuit Maria sermoni Gabrielis: : porro docet Gregorius in passione domini omnes apostolos fidem pacne amisisse, Mariam tamen in fide stabilem permansisse ac resurrectionem domini ut certissimum quid exspectasse. M. 14. Ad. Torr. desideraverunt. 5. Ad.: In ligno quod erat in paradiso ortum est peccatum parentum nostrorum, sic opposito modo Maria lignum vitae resuscitavit, quando salvatorem mundi produxit. Sed rectius,,lignum vitae" ad ipsam Mariam referendum cum Seb. Brandt, ita teutonice cantante : Dich, holtz des Leben, aufs thau vom hymmel umbgeben hat gefeuchtet, erleuchtet der geyst der feyst mandell verkündet Gabriel. Rorante pneumate. Amat ecclesia imaginem desumptam de vellere Gideonis, rore per miraculum madente, Iudic. VI, 36 sq. DANIEL Thesaur. Hymn. II.

3

Saepissime adhibita est in carminibus teutonicis, Wack. p. 101. Maria klar du pist fürwar figurlich woll pedeutenn Das hitzfell fron, das gideon Von got siglich zu streiten Betzaichnet `wart. Christum infantem saepius appellari amygdalum, hoc tibi pateat ex loco Numer. XVII, 8. Regressus Moses invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi; et turgentibus gemmis eruperant flores, qui foliis dilatatis in amygdalos deformati sunt. Virga est typus Mariae, amygdalus Christi. Audias denique nostrae gentis portas. Wack. p. 56. Inin erde leite Aaron eine gerte din gebar mandalon, Nuzze alsó edile: Die suezze hast du fure braht Muoter ûne mannes rát, Sancta Maria. p. 634. hinaht het blügt herr Aarons rut, da us ihr mandels fruthe wut dis ist gesin die magct gut u. S. W. 6. Ita Isaias in vaticinio contra Moab. (XVI, 1.) Emitte agnum domine dominatorem terrae de petra deserti ad montem filiae Sion. Hoc prophetico sermone praetermisso, mirifice sudarunt interpretes multaque inania excogitarunt. 7. Cf. quae adnotavimus ad H. XXIX, 25 sq.: Is. XXVII, 1. In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro et grundi et forti super Leviathan serpentem vectem et super Leviathan serpentem tortuosum et occidit cetum qui in mari est. Maria quae peperit redemptorem eodemque collisit diabolum. Hipe fluxit consuetudo ex qua in figuris vel imaginibus serpens victus ac contritus a pedibus Virginis triumphando conculcatur. 8. M. 10. quae es. Ad. quomodo es. M. 14. Ad. Torr. revocamus. Gentium reliquiae Seb. Brandt: die von Ileyden komme synt. Ut hane clausulam prorsus intelligas, canonem missae memoria tibi repetas. Quilibet enim sacerdos in celebratione missae repetita passionis Christi memoria, etiam memoriam agit beatae virginis ac dicit: Communicantes et memoriam venerantes in primis semper gloriosae virginis Mariae. 9. Ad. Abrae S. Brandt: Von dir aufsgat Des ware hymmelbrot, Das vor ee dem waren sam Abrahe vom hymmel kam, Die grofs wunder nam: was das bedeut Mögen heut wir armen leut Schawen schon al deckung an. Est catholicae devotionis ut Christiani ante sumptionem sacramenti precibus adeant cum angelos, martyres, sanctos, sanctasque quotquot sunt, tum beatissimam virginem, orantes ut divorum suffragantibus precibus muniti, digui accipiant angelorum escam, corpus domini, potissimum in hora mortis. Cf. Wack. p. 103. Erbirb, iunckfraw, vor meinem endt so ich wird alt und greyfe Das heilig wirdig sacrament Werd mir zu ainer speise. 11. Sed alias: ut flamma. M. 11. mundos. Sicut Moses discalceatus accessit ad numinis figuram atque imaginem, nos quoque oportet pedibus nudis i, e. a saccularibus curis ac deliciis alienos ad eum adpropinquare, quem non amplius in figura sed incarnatum conspicimus. 14. Md. Ad. Nb. puros.

C.

ROBERTUS REX FRANCIAE.

1.

2.

XXXVII.

De Spiritu Sancto.

Veni Sancte Spiritus

Et emitte coelitus
Lucis tuae radium.

Veni pater pauperum,
Veni dator munerum,
Veni lumen cordium.

3. Consolator optime,
Dulcis hospes animae,
Dulce refrigerium.

4. In labore requies, In aestu temperies In fletu solatium.

5. 0 lux beatissima Reple cordis intima Tuorum fidelium.

[ocr errors]

6. Sine tuo numine

Nihil est in homine

Nihil est innoxium.

7. Lara quod est sordidum, Riga quod est aridum, Sana quod est saucium:

8. Flecte quod est rigidum
Fove quod est frigidum,
Rege quod est devium.

9. Da tuis fidelibus
In te confidentibus
Sacrum septenarium:

10. Da virtutis metrium,
Da salutis exitum,
Da perenne gaudium.

Omnes sacrorum carminum amatores, quales et quotquot fuere, regium poetam Davidis instar nomini Domini psallentem dignum censebant quem summis laudibus eveherent. Optime Clichtovaeus: Non satis haec oratio mea quidem sententia commendari potest, nam omni commendatione superior est. Crediderim facile auctorem (quisquis is fuerit) cum hanc contexuit orationem coelesti quadam dulcedine perfusum esse interius, qua spiritu sancto auctore tantam eructavit verbis adeo succinctis suavitatem." Inde haud miramur Sequentiam supra positam in plurimis ecclesiis in usu fuisse, praesertim

[ocr errors]

feria seconda Pentecostes. Nam in ipsa Dominica cantus : Sancti Spiritus nobis adsit gratia, quae maiorem veUt tustatem redolebat, fere ubique sedem suam obtinuit. nunc est, cum ex universa Sequentiarum clade, quae saeculo decimo sexto facta est, solus Robertus cum tribus aliis poetis salet dicitur vus evaserit, cantatur ipsa Pentecostes sollemnitate quotidie usque ad sequens Sabbatum inclusive.“ Neque in Lutheri ecclesia carmen nostrum obticuit; dolendum tamen est non fuisse, qui Sequentiam elegantur ac suaviter fecerit Germanicam. Vetustiorem translationem qnaeras Altd. Bl. IV. p. 379. 2. Matth. V, 3. Beati pauperes spiritu. 4. Aug. et fletu. 6. Pm. Torr. in lumine. Opinabantur editores, omnes carminis versiculos desinere in ououoréλevra. Lauda7. M. 12. tur Stropha sexta in Confessione Augustana. 8. Pr. reduc quod. riga. 9. M. 12. 17. Fr. Es. sacro septenario. Hi libri faciunt stropham nonam arctissime cohaerentem cum decima. Noli tandem praetermittere artificiosam totius carminis οἰκονομίαν. unum precatur poeta nt, Spiritus Sanctus veniat, ut det munera sua fidelibus. Incipit igitur: Veni et iterum sanctum munus flagitat ter repotendo vocem: Veni, Simili ratione stroduobus pha nona primo loco exhibet vocabulum: Da, quod, versibus interpositis, ter profertur in stropha decima.

sana

[ocr errors]

ld

D.

GODESCHALKUS.

1.

XXXVIII.

In Conversione Sancti Pauli Apostoli.

Dixit Dominus: Ex Basan convertam, convertam in profundum maris

2. Quod dixit et fecit, Saulum ut stravit, Paulum et statuit

3. Per verbum suum incarnatum, per quod fecit et saecula,

4. Quod dum impugnat audivit: Saule, Saule quod me persequeris?

5. Ego sum Christus: durum est tibi ut recalcitres stimulo. 6. A facie domini mota est terra, contremuitque mox et quievit,

7. Dum cognito credidit domino, Paulus persequi cessat Christianos.

8. Hic lingua tuorum est canum, ex inimicis ad te rediens Deus,

9. Dum Paulus in ore omnium sacerdotum iura dat praeceptorum,

10. Docens crucifixum non esse alium praeter Christum Deum,

11. Cum patre qui regnat et sancto spiritu cuius testis Paulus.

12. Hinc lingua sacerdotum, more canis dum perlinxit legis et evangelii duos molares in his contrivit,

13. Corrosit universas species medicinarum, quibus curantur saucii, reficiuntur enutriendi.

14. Per quem conversus ad nos tu vivifices Christe pec

catores:.

« PreviousContinue »