Page images
PDF
EPUB

Multus est poeta in commendandis virtutibus S. Martini atque miraculis neque est quod indigere videatur interprete. Adeas tamen Hymnum XCIV. et quae ibi sunt annotata. 1. 2. Continet Prosa duodecim paria stropharum optime condita, tamen turbant ordinem voces pacis catholicae, quae glossam redolent. 2. Nam et ipse Martinus haereticas pravitates pro viribus profligaverat, 3. Br. laetatur. 5. Br. Mg. Md. Pt. certat. A multis Galliae ecclesiis expetitus fuit ut in eis episcopatum gereret. Obvium erat poetae in veterum scriptorum libris ut scimus optime versato exordium belli gallici: Divisa est Gallia in partes tris. 6. Ad. Torr. et pariter. 7. Ad. Torr, hinc. 8. Cf. H. 94, 5-8. 9. 10. Noli putare, ecclesiam orientalem occidentali miraculosa operatione inferiorem; cogitat poëta de vetustis Aegyptiis, magicis artibus insignibns, de Graecorum septem sapientibus quorum artem atque sapientiam a Martino longe superari autumat. 11. 12. H. 94, 9-12. 13. Ad. Torr. om. ad. H. 94, 17 -20. 14. Torr. nudus. Com divina celebraret, globus igneus apparuit. 15. Ad. atque. 17. M. 6. 11. Br. ut qui,

XXVIII. De S. Othmaro.

Laude dignum sanctum canat Othmarum Suevia mater etc.

M. 5. 6. 11.

XXIX. De S. Columbano.

A solis occasu usque ad exortum est cunctis nomen tuum etc.

M. 5. 6.

XXX.

De S. Andrea.

1. Deus, in tua virtute sanctus Andreas
2. Gaudet et laetatur, eandem comitatus,

3. Piscatio nati tui ipse primum factus, piscator populorum

4. Myrmidonas idolatras din fluctivagos rete cepit fidei.

5. Is legibus Achaiam tuis, Deus, victor illius subingavit. 6. Et tropaeum Christi tui fixit ibi, bonum se ostentans militem.

7. Miraculis, [virtutibus], doctrinis quaecunque quaesita spolia tibi, o rex, attulit.

8. Atque suo cruore triumphi inscripsit titulos tui, regum domine.

9. Istum crucis socium et regni credimus.

10. Christi filii tui atque fraterculum.

11. Nos igitur peccatis nostris gravati, te, Dens, poscimus, Ut illius qui tua semper sectatus praecepta tibi placet, 13. Nos intercessione tuearis in aeternum.

12.

1. Ps. 20, 1. Domine in virtute tua laetabitur rex. Ad.eadem. Torr, eademque. Sed codicum auctoritate nititur scriptura eandem. Comes erat S. Andreas virtutis divinae i. e. lóyov voagxwdévtos. 7. Quatuor syllabae abundant,

XXXI.

De Apostolis.

1. Clare sanctorum senatus apostolorum, princeps orbis terrarum, rectorque regnorum

2. Ecclesiarum mores et vitam moderare.

3. Quae per doctrinam tuam fideles sunt ubique.

4. Antiochus et Remus concedunt tibi, Petre, regni solium. 5. Tyrannidem tu, Paule, Alexandrinam invasisti Graeciam. 6. Aethiopes horridos, Matthaee, agnelli vellere.

7. Qui maculas nesciat aliquas, vestisti candido.

8. Thoma, Bartholomaee, Ioannes, Philippe, Simon, Iacobique pariles.

9. Andrea, Thaddaee, Dei bellatores inclyti.

10. En vos oriens et occidens, immo teres mundi circulus se patres habere gaudet et exspectat iudices.

11. Et idcirco mundus omnis laudes vobis et honorem sanctis debitum supplex impendit,

[ocr errors]
[ocr errors]

Exstat carmen in Missalibus permultis: nam praeter Petrum, Paulum atque Ioannem reliquis apostolis in illis tantum ecclesiis propriae decantabantur sequentiae, quae sub Matthiae (Trevirensis) vel Philippi vel alius apostoli patrocinio militabant. 1. Ludecus ut quod laudis et venerationis inest carmini ad Christum referret, immutavit: Clare sanctorum Christe dux apostolorum. 2. M. 11. vitas. 5. Clicht.: Dicitur Graecia tyrannis Alexandrina quoniam Alexander totam Graeciam suo subiecit imperio regnavitque primus in ea et in sacra visione Danielis ipse rex Graecorum appellatur. 6. 7. Id.: B. Matthaeus Aethiopiae populos et atro colore corporis et peccatorum maculis horridos convertit ad Christum fecitque ut mutaverint Aethiopicam pellem suam, quantum ad animi statum et conditionem. Nam superinduit illos candido vellere ipsius veri agni qui nullus habet maculas. 10. Lud, totus in marg. teres. cf. 1 Cor. IV. 15. H. 232, 5: vos saecli iusti iudices.

1

XXXII. De Martyribus.

Agone triumphali militum regis summi etc.

XXXIII. De uno Martyre.

Quid tu virgo mater ploras, Rachel formosa etc.

XXXIV. De uno Confessore.

Rex regum, Deus noster colende, tu moderaris militiam Christianam etc.

Cod. M. 5. 6. 11. In Missalibus saeculi decimi quinti ac quarti inveniuntur perraro.

XXXV.

De Virginibus.

1. Virginis venerandae de numero sapientum festa celebremus socii.

2. Filiae matris summi regis sacrosanctae Mariae. 3. Quam sibi in sororem Dei adoptavit filius.

4. Haec corpus suum domuit freno iciunii.
5. Et luxuriam secuit ense agoniae.

6. Istaec contra cnnctos mortis dimicavit impetus,

1.

Et hostem cruentum freta Christi dextra straverat. 8. Haec sponsum ab aula coeli sese invisentem alacris. 9. Corde iocundo secuta, eius est ingressa thalamum, 10. Tate iam dulcibus plena deliciis Christo miserias nostras suggerito.

11. Nobis consolationem precando.

1. Ita eanit ecclesia in festis virginum: Haec est virgo sapiens et una de numero prudentum. 3. Ad. om. Dei. 5. Mira тосе agonia" poeta significavit vel certamina spiritus contra carnem vel sollicitudinem ac timorem quo pii homines animarum salutem curant. 6. Ad. Torr. ista. 8. Ad, om, ab.

[ocr errors]

B.

HERMANNUS CONTRACTUS.

XXXVI.

De Beata Virgine.

1. Ave praeclara maris stella, in lucem gentium, Ma

ria, divinitus orta.

2. Euge Dei porta quae non aperta; veritatis lumen, ipsum solem iustitiae, indutum carne, ducis in orbem.

3. Virgo decus mundi, regina coeli, praeelecta ut sol, pulchra lunaris ut fulgor: agnosce omnes te diligentes.

4. Te plenam fide, virgam almae stirpis Iesse nascituram priores desideraverant patres et prophetae.

5. Te lignum vitae, sancto rorante pneumate parituram divini floris amygdalum, signavit Gabriel.

6. Tu agnum, regem terrae dominatorem, Moabitici de petra deserti ad montem filiae Sion traduxisti.

[ocr errors]

7. Tuque furentem Leviathan, serpentem tortuosumque et vectem collidens, damnoso crimine mundum exemisti.

8. Hinc gentium nos reliquiae, tuae sub cultu memoriae mirum in modum quem es enixa propitiationis agnum, regnantem coelo aeternaliter, devocamus ad aram, mactandum mysterialiter.

9. Hinc Manna verum Israelitis veris, veri Abrahae filiis admirantibus quondam Moysi quod typus figurabat: iam nunc abducto velo datur perspici. Ora virgo, nos illo pane coeli dignos effici.

10. Fac fontem dulcem quem in deserto petra praemonstravit degustare cum sincera fide, renesque constringi lotos in mari, anguem aeneum in cruce speculari.

11. Fac igni sancto patrisque verbo quod, rubus ut flammam, tu portasti virgo mater facta pecuali pelle discinctos pede, mundos labiis cordeque propinquare.

« PreviousContinue »