Page images
PDF
EPUB

CXL. In Festo Visitationis Mariae.

1. Veni praecelsa domina
Maria, tu nos visita
Aegras mentes illumina,
Per sacra vitae numina,

2. Veni salvatrix seculi,
Sordes aufer piaculi
In visitando populum
Poenae tollas periculum.

3. Veni regina gentium,

Dele flammas reatuum,
Rege quodcunque devium
Da vitam innocentium.

4. Veni ut anum visites,
Maria vires robores,
Virtute sacri impetus,
Ne fluctuetur animus.

[merged small][ocr errors][merged small]

Hanc Sequentiam Chemnitius in Examine Concilii Tridentini affert ut teterrimum exemplum Mariolatriae, qua adimatur summo Deo honos, ipsi soli tribuendus. Neque ego carmen probaverim. Bene scio sophisticis argutiis ab iis, qui ipsa ecclesia catholica sunt za9o2ixátɛqoi excusari, quod Ma-ria vocetur salvatrix saeculi eaque non ut preces fundat sed ipsa dona praebeat imploretur: sed haec magis sunt hominis callidi quam pii ac religiosi. Sed in Chemnitio quoque duplex quid summopere vitupero. Lectoribus communicat strophas septem, obtruncat octavam, in qua Sanctissima Trinitas in Vocatur. Hoc perfidiae meretur nomen: Dein ipsis Chemnitii temporibus prosa supra scripta cum multis aliis eiusdem farinae ab ipsa ecclesia Romana est explosa, abrogata, drleta. Ipsum concilium quod infestat, carmina huius generis exterminavit. 1. Ad. Chemn. munera. 3. Ad. Chemn. dele quad Imitando expressit poeta Robertum. 7, Ad. Chemn. sancta. Secuti sumus in textn constituendo Cod. M. 10. Torrentinum et Missalia ecclesiae Numburgensis et Pataviensis.

:)

CXLI. De S. Ioanne Evangelista.

1. Verbum Dei, Deo, natum
Quod nec factum nec creatum
Venit de coelestibus:
Hoc vidit, hoc attrectavit,
Hoc de coelo reseravit
Ioannes hominibus.

2. Inter illos primitivos.
Veros veri fontis rivos
loannes exiliit,
Toti mundo propinare
Nectar illud salutare
Quod de throno prodiit.

3. Coelum transit, veri rotam
Solis ibi vidit, totam
Mentis figens aciem:
Speculator spiritalis
Quasi Seraphim sub alis
Dei videt faciem.

4, Audiit in gyro sedis
Quid psallant eum citha-
roedis

Quater seni proceres:
De sigillo trinitatis
Nostrae nummo civitatis
Impressit characteres.

5. Iste custos virginis
Arcanum originis
Divinae mysterium
Scribens evangelium
Mundo demonstravit :
Colli cui sacrarium
Suum Christus lilium,
Filio tonitrui
Sub amoris mutui
Pace commendavit.

6. Haurit virus hic letale
Ubi corpus virginale
Virtus servat fidei:
Poena stupet quod in poena,
Sit loannes sine poena
Bullientis olei,

7. Hic naturis imperat

Ut et saxa transferat
In decus gemmarum:
Quo iubente riguit,
Auri fulvum induit
Virgula silvarum.

8. Hic infernum reserat,
Morti iubet, referat
Quos venenum stravit:
Obstruit quod Ebion,
Cerinthus et Marcion
Perfide latravit.

9. Volat avis sine meta

Quo nec vates, nec propheta
Evolavit altius:
Tam implenda, quam impleta
Nunquam vidit tot secreta
Purus homo purius.

10. Sponsus rubra veste tectus
Visus sed non intellectus

Redit ad palatium:
Aquilam Ezechielis
Sponsae misit quae de coelis
Referret mysterium.

11. Die dilecte de diferto
Qualis sit et ex dilecto
Sponsus sponsae nuncia:
Die quis cibus angelorum,
Quae sint festa superorum
De sponsi praesentia,

12. Veri panem intellectus,
Coenam Christi supra pectus
Christi sumptam resera:
Ut cantemus de patrono
Coram aguo coram throno
Laudes super aethera.

Sequentia supra posita, quam ratione babita Cod. M. 10. his saeculis adsignavimus, apud plurimos canebatur in festo S. Ioannis cui nomen ad Portam Latinam, rarius in eiusdem apostoli festivitate principali. Carmen tamen ipsum minime esse secundi ordinis, quis est qui non senserit? 1. Tangit poeta exordium et evangelii et epistolae Ioannis primae: Quod fuit in initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae etc. 2. Cf. Seq. CIX. 8. Fons est Christus, hi sunt rivi, fons est altus, hi proclivi ut saporem fontis vivi ministrent fidelibus. Apoc. XXII. 1. Et ostendit mihi fluvium aquae vitae procedentem de sede Dei et agni. 3. Narrant ex omnium avium numero hoc solis aquilis datum esse, quod possint ἀτενίζειν solis radios: Ioannes ὁ ἀετος ὁ ἀληθινός summum solem, ipsum divinitatis numen conspicit. Ad. Torr. Clicht, videns. Pr. No, vidit. Non est quod moneamus poetam alladere ad caput Isaiae VI. 4. Cf. Apoc. IV, 10. 11. M. 10. quod psallant Ad. Torr. qui ps. Ad. in cithar. Notat idem scriptor apud nonnullos exstare scripturam: senes. Torr. nostro n. Rambach: Sahe selbst im helleren Spiegel des Dreieinigen hehres Siegel, Und entdeckt es uns im Bild. Ad.: Si quis voluerit recipere figuram de sigillo trinitatis oportet ut praedisponat cor suum per contritionem ut aptum fiat ad recipiendum impressionem sigilli. Sie David: factum est cor meum tanquam cera liquescens. 5. Torr. ille c. Ad. palatium. Ad. Nb. Pt. Pr. fide commend. Sensus: Optime potuit ille apostolus divinam Christi generationem enarrare qui in domo habuit Mariam beatam Christi matrem sibi a Domino commendatam. 6 — 8. De miraculis illis hace habentur in legendis: Cum b. apostolus Ioannes rediret ab exilio et verbum Dei praedicaret a proconsule invi→ tabatur ut Diis immolaret. Qui dum renueret in carcerem mittebatur. Cui venenum praeparabatur quo mediante Ioannes interficeretur. Qui dum gustasset virtute Dei cooperante sibi non nocuit sed duos alios iuvenes necavit (quos postea ex mortuis resuscitavit). Quod cum vidisset proconsul misit literas ad Domitianum, in quibus sanctum Ioannem

[ocr errors]

magum et sacrilegum nominavit. Iussu igitur imperatoris ad Romam.

ducebatur: ubi omnes capilli in derisionem eius abradebantur. Et ante portam urbis quae latina dicitur in dolium ferventis olei mittebatur. Nullum tamen dolorem sensit sed illaesus exivit, Porro dum b. Ioannes duos iuvenes ad fidem convertisset qui omnia sua bona et divitias pauperibus erogaverant: hi quodam die viderunt cognatos et amicos pretiosis vestibus indutos et se ipsos egentes et pauperes, coeperunt contristari. Quod cum b. I. notavisset et eos facie tristes vidisset, virgas et lapides iussit afferri: quos in aurum et preciosas gemmas convertit dicens ad eos: Ite et redimite vobis terras quas vendidistis, quia coelestia praemia perdidistis. Ubi corp. virg.: Immemor loci Mare. XVI, 18. poeta insinuat virginali corpori venenum ut noceret fieri non potuisse. Poena stupet, i, e. tortores et carnifices. 8. Ad. Torr. iubet ut referat. Vox latrandi est usitatissima de haereticis, quos amant cum canibus conferre antiqui. 9. Ioannes in hac laudatissima stropha, ut saepius compara

tur cum aquila, Ad.: Merito I. assimilatur aquilae quia nullus evangelistarum tam profunde de deitate conscripsit sicut ipse. Secundo ei comparatur propter magnam caritatem quam Deus habuit ad ipsum apostolum. Nam secundum prophetam nullum volatile tam ar8-12. en denter amat foetum suum sicut aquila. Cf. H. CXCIV, illa felix aquila_ad escam volat avida quae coeli cives vegetat et nos in via recreat. Purus homo ef. Seqt. V. tu leve coniugis pectus respuisti Messiam secutus etc. Lutherus W. XXII. P. 1990.: Also sagte man auch von der Hochzeit Iohannis des Evangelisten, dass er sollte Magdalenen Bräutigam gewesen sein, wie man in Sequenz von ihm singet: Du hast die liebliche Brust oder dein Herzliebichen verlassen und dem Messias nachgefolget. Alio loco tamen (p. 1774.) ipse vetustae traditioni fidem facit: Die Apostel sind Ehemänner gewest ausgenommen Iohannes der Evangelist. 10. Rubra, per aspersionem sanguinis sui pretiosi. Is. LXIII, 1. Ad. et non. Rambach: Da die Blindheit ihn nicht fasste kehrte Iesus zum Palaste seines Himmelreichs zurück. Aquilam Ez. ef, Seqt. CIX. Torr. Clicht. sponsus. „Ad. Pt. Nb. e. a. referre, 11. Clichtovaeus hanc exhibet scripturam: qualis adsit et de lecto sponsi sponsae nuncia, quae male conveniunt elegantissimo poetae. Libri germanici ad unum omnes: qualis sit et ex dilecto sponsus. Sensus: Qui dilectus es ab dilectissimo Domino nostro, ex ore ipsius dilecti Christi tui, cui amicitia divina quasi desponsatus est, sponsae i. e. ecclesie refer, qualis sit, qualem habeat naturam. Ad. Torr. quae sunt. 12. Cod. M. 10. veri panem, reliqui veri panis, sed aptiorem efficit sensum membrana illa vetusta. Clichtov. coena Christi quae sit. Refragantur praeter unum Torr, iterum Germani, refragatur etiam stropha Secunda. Nam sicut in illa loannem nectar mundo propinare cecinit, in hac et dapes supernas ipsum praebere nuntiat. Adiicimus quae habet Adelphus de morte Ioannis: Doctores dubitant an b. Ioannes abiit vel migravit cum corpore vel sine illo in coelum. Nam dicunt quidam quod abiit cum corpore et anima in coelum et assumptus est corpore tamen prius glorificato. Nec hoc videtur impossibile: quia iste discipulus prae ceteris sanctus dilectus cum corpore et anima in coelo est locatus. Quod autem abiit cum corpore declaratur ex eo, quoniam in sepulcro eius nil nisi manna inventum est. Alii opinantur animam beati Ioannis esse in coelo et corpus per angelos deductum in paradisum, ne persecutione ludaeorum dilaniaretur. Sed quod sit verius Deus novit.

[ocr errors]

"

R.

HENRICUS PISTOR.

CXLII. De S. Ioanne Baptista.

1.Praecursoris et baptistae

Diem istum chorus iste
Veneretur laudibus.
Vero die iam diescat,
Ut in nostris elucescat
Verus dies mentibus.

2. Pater vetus novum natum
Obstupescit dum legatum
Audit missum coelitus:
Nam aetatem et naturam
Consulendo, genituram
Miratur decrepitus,

3. Dum non paret verbo parens
Mox in verbo fit apparens
Pro verbis punitio:

Pater haerens hoc infirmat
Affirmando quod confirmat
Loquelae privatio.

4. Praecursore nondum nato
Nondum partu reserato
Reserantur mystica:
Nostro sole tunc exclusus
Verioris est perfusus
Solis luce typica.

5. Prius novit diem verum

Quam nostrorum sit dierum
Usus beneficio:

Hic renascens nondum natus
Nondum natus est renatus
Coelesti mysterio.

6. Clausa pandit ventre clausus
Gestu plaudens fit applausus
Messiae praesentiae:
Linguae gestus obsequntur
Dum pro lingua sic loquitur
Serviunt infantiae.

7. Mater parit, pater credit
Redeunte fide redit
Linguae beneficium,
Reserato partu matris
Reseratur lingua patris
Reserans mysterium.

8. Tori fructus matri dantur
Et iam matris excusantur
Sterilis opprobria:

Ortus tanti praecursoris
Multos tenet, sed terroris
Comes est laetitia.

9. Se a mundo servans mundum
Munde vivit intra mundum
In aetate tenera,

Ne formentur a convietu
Mores, loco, veste, victu
Mundi fugit prospera.

10. Quem dum replet lux su-
perna,
Verae lucis fit lucerna,
Veri solis lucifer,
Novus pracco novae legis,
Immo novus novi regis
Pugnaturi signifer.

« PreviousContinue »