Page images
PDF
EPUB

ger tous.

-corpus meum, hic sanguis meus etc. Potest autem hic locus sic emendari : quod cum pane datur earo et cum vino sanguis Christi. Quod Ludecus annotavit in margine apud L. Lossium receptum est in textum Dogma sacrum Christiano ete et infra: sub diversis elementis pane et vino retentis. In sequentibus M. 10. V. 7. 8 Fr. Es. Pt. quod non sapis. Praeter rer. ord. Gregorius: In sacramento altaris aliud est quod creditur aliud quod cernitur. Magis ad verba poetae accedit locus Ambrosii de Sacr.: Quid quaeris naturae ordinem in Christi corpore cum praeter naturam sit ipse partus ex virgine, 8. Ad. Torr. Nb. nec divisus. Cl. Perinde atque vox eadem a proferente edita omnium auribus integra excipitur, ut quam unus haurit adstantium, eandem hauriant et mille praesentes. Sic eundem solis orbem videt unus, vident et mille, nec sol visus aut sui visione aut continua luminis effusione aut consumitur aut imminuitur. Sic denique primitivi sigilli formam suscipit una cera, suscipiunt et mille etc. Ad. Torr. absumitur, Cf. Gratian. de Conseer. Dist. II. Can. 58. Per partes manducatur et manet_inteConst. Ap. VIII, 57. ὁ μελιζόμενος καὶ οὐ μεριζόμε νος καὶ τοῖς πίστοις μεταδιδόμενος καὶ μὴ δαπανώμενος. 10. Hanc Stropham omisit Ramb. neque infitior in hac scholasticum doctorem superare poetam. 11. Nonnulla Missalia iubent: Ad hunc versum Celebrans cum ministris flectit genua in ora supremi gradus, chorus autem stat versus altare usque ad finem prosae. Pan. angel. Cl.: quoniam illo non quidem tecto velamine specierum sed nudo atque aperto tanquam invisibili cibo et indeficienti reficiuntur in regno coelorum spiritus angelici. Hymn. CCLX, 21. panis angelicus fit, panis hominum et quae ibi sunt adnotata. Matth. XV, 26. Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus, lu canticis ecclesiae Lutheranae fere eaedem similitudines de sacra coena recurrunt. Rist. Hier ist das rechte Himmelbrod · dies ist der Christen Unterhalt, dies macht die Seelen wohlgestalt, dies macht die Seelen wohlgestalt, dies ist der Engel Speis und Trank O Gottesfleisch, o heilig Blut, das auch die Engel ehren. Ioh. Frank, Weil in allen Bergwerksgründen, kein solch Kleinod ist zu finden, das die blutgefüllten Schaalen und dies Manna hann bezahlen et sexcenties. 12. Ps. XXVI, 13.

terra viventium. V. 8. tu nos ibi

[ocr errors]

Credoidere bona domini in sanctorum omnium,

1.

N.

S. BONAVENTURA

CXXI.

Laudismus de S. Cruce.

Recordare sanctae crncis,
Qui perfectam viam ducis,
Delectare iugiter.

Sanctae crucis recordare
Et in ipsa meditare
Insatiabiliter.

2. Quum quiescis aut laboras,
Quando rides, quando ploras,
Doles sive gaudeas,
Quando vadis, quando venis,
In solatiis, in poenis
Crucem corde teneas.

3. Crux in omnibus pressuris
Et in gravibus et duris
Est totum remedium.
Crux in poenis et tormentis
Est dulcedo piae mentis
Et verum refugium.

4. Crux est porta Paradisi,
In qua sancti sunt confisi,
Qui vicerunt omnia.
Crux est mundi medicina,
Per quam bonitas divina
Facit mirabilia.

5. Crux est salus animarum,

Verum lumen et praeclarum,
Et dulcedo cordium.
Crux est vita beatorum
Et thesaurus perfectorum
Et decor et gaudium.

6. Crux est speculum virtutis,
Gloriosae dux salutis,
Cuneta spes fidelium.
Crux est decus salvandorum
Et solatium eorum
Atque desiderium.

7. Crux est arbor decorata,
Christi sanguine sacrata,
Cunctis plena fructibus;
Quibus animae eruuntur,
Cum supernis nutriuntur
Cibis in coelestibus.

8. Specialem fer amorem
Et praecipuum honorem
Cruci salutiferae.
Cum fervore medullarum,
Nixu virium tuarum
Velis hanc diligere.

9. Diligenter pone mentem Super Christum patientem, Et ei condoleas.

Christi mortem, Christiane,
Plange sero atque mane,
Et in planctu gaudeas.

10. Quam despectus, quam

deiectus

Rex coelorum est effectus,
Ut salvaret seculum?
Esurivit et sitivit,
Pauper et egenus ivit
Usque ad patibulum,

11. Quum deductus est im- 13. Propter hominum peccata

mensus

Et in cruce tunc suspensus,
Fugerunt discipuli.

Manus pedes perfoderunt,
Et aceto potaverunt
Summum regem seculi:

12. Cuius oculi beati

Sunt in cruce obscurati,
Et vultus expalluit.
Suo corpori tunc nudo
Non remansit pulchritudo,
Decor omnis aufugit.

Sua caro cruciata

Fuit inter verbera.

Membra sua sunt distenta
Propter aspera tormenta
Et illata vulnera.

14. Inter magnos cruciatus
Est in cruce lacrymatus
Et emisit spiritum.
Suspiremus et fleamus,
Toto corde doleamus
Super unigenitum.

15. Crucifixe, fac me fortem,
Ut libenter tuam mortem
Plangam, donec vixero.
Tecum volo vulnerari,
Te libenter amplexari
In cruce desidero.

ut

Quamquam tulimus legem eandemque servavimus, illa carmina tantum in thesaurum nostrum reciperentur quae ecclesiastica auctoritate pollerent, habuit ac habebit tamen illa regula exceptiones in honorem et favorem poetarum, quos praetermisisse plus crimini nobis verteretur quam ipsa legis violatio. Igitur locum teneat quoque S. Bonaventura, sanctae crucis laudes effundens. Dedimus carmen prout invenimus in Ramb, Anthol. I. p. 315 sq. luvat conferre cum hoc laudismo cantum Adami: nec te fugiet ultimam stropham mire convenire cum Prosa Iacoponi.

N.

THOMAS DE CELANO.

CXXIII.

Prosa de Mortuis.

vel: De Die ludicii.

vel: In Commemoratione Defunctorum.

1.

Marmor Mantuanum.

Cogita (Quaeso) anima fidelis

Ad quid respondere velis
Christo-venturo de coelis.

Cum deposcet rationem
Ob boni omissionem
Ob mali commissionem.

Dies illa, dies irae,
Quam conemur praevenire
Obviamque Deo ire.

Seria contritione
Gratiae apprehensione
Vitae emendatione.

Dies irae, dies illa
Solvet saeclum in favilla
Teste Petro cum Sybilla.
Quantus tremor est futurus
Quando iudex est venturus
Cuneta stricte discussurus.

Tuba mirum spargens sonum
Per sepulcra regionum
Coget omnes ante thronum.

Mors stupebit et-natura
Cum resurget creatura
Judicanti responsura.

II.

Cantus Haemmerlini.

Dies irae, dies illa
Solvet saeclum cum favilla
Teste David cum Sybilla.

Tantus tremor est futurus
Quando iudex est venturus
Cuneta stricte discussurus.

Tuba mira sparget sonum
Per sepulcra regionum
Cogens omnes ante thronum.

Mens stupescit et natura Cum resurgit creatura ludicanti responsura.

Liber scriptus proferetur, In quo totum continetur Unde mundus iudicetur.

ludex ergo cum sedebit Quidquid latet apparebit Nil incultum remanebit.

Quid sum miser tum dicturus
Quem patronum rogaturus
Quum nec iustus sit securus.

Rex tremendae maiestatis
Qui salvandos salvas gratis
Salva me fons pietatis. *)

Recordare Iesu pie
Quod sim causa tuae viae
Ne me perdas illa die.

Quaerens me venisti lassus,
Redemisti cruce passus
Tantus labor non sit cassus.

Juste iudex ultionis Donum fac remissionis Ante diem rationis.

Ingemisco tanquam reus
Culpa rubet vultus meus
Supplicanti parce Deus.

Qui Mariam absolvisti
Et latronem exaudisti
Mihi quoque spem dedisti.

Preces meae non sunt dignae
Sed tu bone fac benigne
Ne perenni cremer igne.

Inter oves locum pracsta
Et ab haedis me sequestra
Statuens **) in parte dextra,

* Cant. Reg. bonitatis. **) Cant. Reg. me loces.

Liber scriptus tunc docetur, In quo totum continetur Unde mundus iudicetur.

Iudex ergo cum sedebit
Quidquid latet comparebit
Nil incultum remanebit.

Quid sum miser tunc dicturus
Quem patronum rogaturus
Dum vix justus sit securns.

Rex tremendae maiestatis
Qui salvandos salvas gratis
Salva me fons pietatis.

Recordare Iesum pie
Qui sum causa tuae viae
Ne me perdas illa die.

Quaerens me fuisti lapsus
Redemisti cruce passus
Tantus labor non sit lassus.

Juste iudex ultionis Donum fac remissionis Ante diem rationis.

Ingemisco tanquam reus
Culpa rubet vultus meus
Supplicanti parce Deus.

Qui Mariam absolvisti
Et latronem emendasti
Mihi quoque spem dedisti.

Preces meae non sunt dignae
Sed tu bonas fac benigne
Ne perenni cremer igne.

Inter oves locum praesta
Et ab haedis me sequestra
Statuens in parte dextra.

« PreviousContinue »