Page images
PDF
EPUB

artis loco, ubi omnes formas verbi notabilis aut exempli vice fungentis per personas tempora modos enumerabant, verbalibus locum dederunt. Sunt Charisius, Probus (de quibus cf. Jeep p. 255), Priscianus in partit. XII vers. Aen. et minore quam reliquit arte (III 456). Velut Charisius in exemplis quattuor declinationum I 169, 33: appellatio amatio, nomen amator [adverbium amabiliter].1)

170, 23: appellatio exercitatio, nomen exercitator.

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Charisium verbalium exempla attulisse solum in tor et tio desinentia iam ostendi p. 60. Eidem in verbi declinatione nomen semper in tor exit, appellatio in tio; alia desunt.1) Probus et Priscianus cur haud raro ab hoc usu discesserint, infra monstrabitur.

Eadem vocabula nominis et appellationis his vocibus indita sunt omnibus a Charisio et Probo. Prisciano autem in tor terminans est nomen verbale aut nomen verbale masculinum vel femininum (in trix), nomen verbale vel participiale semel in verbo fandi, in tio exiens est rei nomen et ipsa res.

Haec non quasi appendicis loco, sed eadem brevitate atque aliae verbi formae enumerantur ubique a Charisio; magis verbosus est Probus IV 165, 30: nomen ab hoc verbo fit doctor, appellatio doctrina, sim. 161, 33 sq., praeterea ubique ordinem invertit. Charisium secutus est de ordine Priscianus velut III 489, 33: nomen verbale immissor, ipsa res immissio.) Plerumque tamen ab eodem alia verbalia adduntur et enumeratio in praeceptum mutatur.

Eodem totius declinationis loco, in fine, post supina vel participia3), inseruntur a Charisio et Prisciano. Probus autem consulto de loco verbalibus assignato ab illis dissensit; docet enim IV 161, 33: nomen ab hoc verbo activo fit probator, appellatio probatio.) Et posuit ea semper post activas formas, excepto verbo eundi IV 179, 26. A partibus activi ei etiam in deponentibus et communibus nomen et appellatio stant IV 180, 1.

Huic receptioni verbalium inter verbi formas factae a Charisio et Probo, repudiatae a ceteris praeter Priscianum eo magis ad

1) verba quae sunt adverbium amabiliter I 169, 33 addita esse Jeepius 1. 1. vidit. antecedunt: passiva impersonalia, amatum amatu, quibus adscriptum fortasse fuit: vel adverbia, cf. 21: supina vel adverbia, amandi amando amandum, 172, 18 sq.: supina vel adverbia, audiendi audiendum auditum auditu; item 170, 11 post activum.

2) v. infra p. 64.

3) hoc ideo non praetermittendum censui, quia ne supina quidem tam certo loco collocantur a Charisio, I 172 in fine, 170 et 171 media in declinatione post activum, 169 in fine sed separata a gerundi formis, quas hic post activum posuit (cf. supra adnot. 1).

4) contradicere videntur IV 181, 12-17, quod etiam nomen et appellatio a qualitate passiva vel deponenti vel communi ad suam formam redigitur. Si formam tantum spectas, res sic se habet; id ita intellegendum esse docent quae deinceps 181, 17 de excepto morituro dicit.

verbalem eorum vim cognoscendam confidere possumus, quia non temere verbalia ascripserunt, sed id quoque consideraverunt, quae re vera in usu essent.

Silentio enim praeteriit nomen verbale Charisius in singulis verbis defectivis similibusque, quae inde ab I 248 declinavit, Probus inde ab IV 187; hic ab illo tamen differens ex eundo fecit itorem et itionem IV 179, 26, ex ferendo latorem laturam ibid. 190, 31. Imprimis negavit Charisius inveniri tale quid in eo quod est esse: nec appellationem nec nomen nec participium praebet; sed nec passivum facit I 260, 20.1) Omisit verbalia Priscianus in lacrimando III 486 sq. et arcendo III 498 sq.; etiam in tenendo III 474, quo in verbo ea ascripsit ibid. 484, 4.

Alienum verbale irrepsit, si id, quod exspectandum est, minus in usu erat. Accidit Charisio I 170, 23: appellatio exercitatio, nomen exercitator. Declinavit autem exercendi verbum neque alias formas ab exercitando derivatas immiscuit.

Eiusdem verbi derivationem alius figurae quam in tio et tor exeuntem substituit Probus:

nomen raptor, appellatio raptura IV
nomen scriptor, appellatio scriptura
nomen lator, appellatio latura

172, 24

169, 8

190, 31

Id quoque consulto fecit, v. IV 180, 20: appellationes verborum duabus his formis definiuntur a et o, ut puta lectio, scriptura. nunc quando hae appellationes in o et quando in a litteram exeunt, hoc in sonis conpetenter tractabimus. Cui loco si additur 181, 29: quoniam omnia verba ex gerundi novissimo um litteras omittunt, et ura vel io accipiunt et appellationem suae qualitatis ostendunt, ut puta scriptum scriptura, lectum lectio, contradicit suae ipsius legi cedens usui hoc 2) loco IV 165, 30: nomen ab hoc verbo fit doctor, appellatio doctrina.

Discrepat igitur Probus a Charisio addens appellationum alterum genus, omnino plura explicans de verbalibus, praemittens denique quaestionibus de singulis verbis duas verbalia tractantes IV 181, 22 et 28, cf. 192, 15. Liber autem, ubi etiam plura se prolaturum esse promisit, non superest (Jeep p. 78 sq.).

Tertiam rationem praebet Priscianus; quae breviter et aperte patet in eius libello, qui inscribitur de nomine et pronomine et verbo; ideo nonnullis in codicibus additum est et participiis et verbialibus nominibus (III 443 adnot.; cf. Keil p. 395). Ibi post explicatam verbi declinationem docet III 456, 26 sqq:

1) I 261, 4: nam potens nomen est sive appellatio, non participium. hic appellatio aut eo sensu vocabuli posita est quo Quint. Inst. I 4, 18-21 (cf. I 4, 27 nam et quaedam participia an verba an appellationes sint, dubitari potest. cf. Thes. 1. 1. ÎI 272, 24 sqq.) aut Charisi aliusve errore addita, cf. Diom. I 360, 27: nam potens nomen est, ó duvatóc, oùx d duváuevoc. Probo IV 189, 21 participium est.

2) ubi appellatio in a, sed non in ura exit

nomina verbalia plerumque a participio praeteriti fiunt mutata finali us in or, ut amatus amator, doctus doctor.

in tor vero desinentia mutant tor eam in trix et faciunt femininum, ut amator amatrix, doctor doctrix, lector lectrix, auditor auditrix. rerum quoque incorporalium vocabula plerumque praeteriti temporis participiis similia inveniuntur, sed quartae declinationis, ut iudicatus monitus habitus auditus.

fiunt etiam a genetivo supra dicti participii addita o, correpta i, ut coniunctus coniuncti coniunctio, ratus rati ratio, paenultima correpta.

est tamen, quando participiis futuri temporis femininis in ra desinentibus similia sunt, ut scriptura pictura armatura.

est quando in um etiam desinunt [vel in or] ut factum dictum [labor amor].

Nescio an additicia sint, quae uncis inclusi; desunt enim in simili verbalium tractatione p. 463 sq., ubi tamen participiis similia addita sunt. Accedit, quod quae sequuntur 456, 35, non apte addita sunt: in o desinentia omnia activorum regulam servant, in or vero passivorum, de quorum speciebus in tribus libris, quos de verbo scripsimus, latius dissertum esse invenies. Haec ad verbum ipsum pertinent et declinationi praemittenda sunt; quod factum est in eiusdem Prisciani institutione maiore II 373, 11: et omnia verba perfectam habentia declinationem et aequalem vel in o desinunt vel in or. Itaque etiam in hac minore institutione aptius eadem ante declinationem collocata essent, velut post verba 450, 12: omnia verba, quae secundum analogiam declinantur, in o vel in or desinunt (cf. 456, 35: desinunt [vel in or]) aut post verba (ibid. 450, 13): et habent coniugationes quattuor.

Omissis igitur verbis quae post 456, 35 sequuntur et eis, quae uncis induxi1), constat Priscianum verbalia in tor trix tus tio tura tum exeuntia verbi declinationi asseruisse. Addidit igitur, si cum Charisio et Probo in comparationem vocatur, neutra. Non casu factum est, ut post verbi declinationem finitam hanc rem tractaret (cf. Eutych. supra p. 61). Nam iam commemoravi eum in partit. XII vers. Aen. a verbis et alias formas et nomina verbalia fingere solere. Vbi nomina plerumque eiusdem figurae sunt atque in minore arte: fac nomen verbale a participio praeteriti temporis, armator armatrix e. q. s. 463, 10.

fac alia derivativa ab eodem supra dicto participio, armatio armatura, quae rem ipsam significant 463, 20.2)

1) quod in quarto instit. 1. (II 127, 20) verbalia in or terminata sunt, eo nihil contra probatur; at in partit. III 513, 19: rarissime in or rerum nomina inveniuntur, ex quibus magis verba nascuntur, non ex verbis nomina, ut labor laboro, color coloro, amor amo, honor honoro. hoc post verbalia ab infringendo derivata.

2) sequuntur pauca de nominibus exeuntibus in tus 463, 23, in

et a frequentativis [duo autem sunt, canto et cantito] cantatus et cantatio et cantator et cantatrix III 467, 4.

nomen verbale masculinum tentor, femininum tentrix, ipsa res tentio 484, 4.

nomen verbale immissor, ipsa res immissio 489, 33. nomen verbale nutritor nutrix, ipsa res nutritio 495, 33. et ipsa res gesticulatio 503, 40. dic ab eo quod est surgo nomen verbale, surrector et surrectrix, ipsa res surrectio et surrectus 509, 16.

nomen verbale relictor relictrix, ipsa res relictio; potest tamen et relictus dici, sed quartae declinationis 510, 34.

nomen verbale masculinum infractor, femininum infractrix, ipsa res infractio et infractus et infractura 513, 15 (cf. p. 64 adn. 2).

Omittuntur igitur ubique neutra (sed v. i. fatum), neque reliquae earum classium, quas in arte minore enumeravit, omnes ab omnibus verbis derivantur; hoc modo, quamquam de additis omissisque tali in libello caute iudicandum est (Keil III 398), tamen Priscianum ipsum sermoni suo et auctorum indulgere voluisse suspicer, id quod etiam Charisius et Probus omissis inusitatis verbalibus praestabant. Priscianus praeterea eo eandem rationem atque illi iniit, quod pro verbali inusitato usitatum vocabulum alius figurae substituit his locis:

fac ab eis (sc. participiis) nomina, cantus ǹ i̟dń et cantio et cantor et cantrix et cantilena III 467, 3. ipsa res conticinium 472, 7. Ipse quaedam de usu et auctoribus adnotavit, velut de passoris nomine forma feminina carente 505, 6, de discernendis passu et passione 505, 9. De fando 286, 11: ipsa res fatus et fatio et fatum, paulo tamen antea 7: nomen verbale vel participiale fandus fanda fandum, et consideravit, num etiam fator posset fieri. Similiter in conticendo 472, 7: conticitor conticitrix quae quamvis regula concedat dicere, tamen nisi in usu inveniamus auctorum, non temere debemus proferre.1)

Alia quoque derivativa Priscianus praeter verbalia ex verbo deduxit, sed ea neque nomen neque ipsa res neque appellatio neque verbale dicuntur:

III 467, 6: concinnus quoque a canendo compositum est.

472, 9: a taceo simplici fit taciturnus et taciturnitas et taciturius et tacitus participiale.

tio 464, 4, de rerum vocabulis ut factum 464, 24, intermixta de participialibus doctrina; similia sequuntur p. 513, 15.

1) de auctoritate cf. II 442, 7: nec incongruum vel absonum mihi videtur, posse verba quoque ex his ipsis ad similitudinem eorum, quibus usa est auctoritas, proferre. quid enim impedit nos quoque aliquid copiae ad opulentiam latinae conferre eloquentiae et ad imitationem armo et armor armatus dicere tunico et tunicor tunicatus e. q. s., ibid. 14: si enim auctoribus timiditas obstitisset, ut nullis novis uterentur dictionibus, ipsa natura et significatione rerum exigente, perpetuis latinitas angustiis damnata mansisset, cf. II 371, 15.

Jahrb. f. class. Philol. Suppl. Bd. XXVIII.

5

III 477, 30: hinc est versutus et Vertumnus et vertex et vertigo et verticulum et versura.

486, 19: inde putant quidem fas et nefas dictum esse.

490, 10: ab admitto admissarius, ab emitto emissarius nascitur, et a simplici missus hic et haec missilis e. q. s. 503, 38: dic ab eo alia derivativa, gerulus e. q. s.

510, 35: hinc derivatur et reliquus reliqua reliquum, et reliquiae

e. q. s.

Inter haec nullum verbale eius figurae invenitur, cuius sunt, quae in arte minore III 456 enumeravit, excepta versura 477, sed hoc loco desunt reliqua verbalia a vertendi verbo derivata, versor et sim.; versura ipsa deest 514, 29: vertigo quoque et vertex a verto verbo fiunt et Vertumnus et Vericordia compositum dea; de omissis igitur ceteris verbalibus aut de interpolata versura, si quis velit, cogitare licet, cf. 505, 10 sqq., 474, 13 sq. (exceptis his fortasse verbis, quae sunt derivativa tenax tenacitas), sed licuit Prisciano nomen verbale ut versura etiam inter alia derivativa enumerare; nam in quarto institutionis libro omnia verbalia ei derivativa sunt.

Hic igitur consensus est inter partit. XII vers. Aen. et institutionis librum quartum: in utroque libro Prisciano praeter ea, quae proprie verbalia dici possunt, etiam alia multa a verbo derivantur; haec in part. XII v. Aen. ab illis segregavit; in quarto libro instit. et haec et illa ei verbalia sunt, quia utraque a denominativis distinguenda erant. In arte minore praeter suffixa tor trix tus tio tura tum cetera exclusit, quia praeter haec ex participio orta alia verbi declinationi addicere noluit.

Consentit igitur Priscianus cum ceteris grammaticis de suffixo tor et tio1), praeterea eo, quod feminina ex masculino deducit et in minore arte et III 463, 13 (cf. 494, 26) et in quarto l. inst. II 154, 23 cum Charis. I 44, 3, Exc. Bob. I 543, 34. Quod autem nomina in tura terminantia verbali ut ita dicam systemati attribuit, in memoriam revocandus est Probus, cui appellatio in a et o exit. (cf. supra p. 63). De nominibus quartae declinationis facit cum Charisio: compara eius verba III 464, 7: quamvis igitur regula det nobis copiam in us quam in io terminationibus uti in significationibus rerum, tamen auctorum usus nobis magis sunt observandi et Charisii I 44, 292): sed si non fallor, omnium verborum appellationes etiam in o terminantur. quae cum in o terminatae fuerint, genere feminino declinantur, haec coitio e. q. s.; quae Charisius docet, postquam nomina in us terminata in appellationes et nomina discrevit.

Nomina ergo in tor (et trix) et tio exeuntia satis vetusta doctrina in verbum recepta sunt, de tura consentiunt Probus et Priscianus, de tus Charisius et Exc. Bob. et Priscianus, suffixum tum

1) neque enim forte factum est, ut sub specie verbalium nomina in tor et tio desinentia exempla essent. v. supra p. 60.

2) consentiunt Exc. Bob. I 547, 11.

« PreviousContinue »