Page images
PDF
EPUB

fonte quam reliquos testes memoriam hausisse apparet. nam verbum diaπveîclar quod a BCD solis abest, in E (ACEHJLîrë DGs) apud Stobaeum et apud Eusebium (p. 553 a) legitur, Xenophon et Aristoteles inter philosophos primi usurpaverunt. denique p. 331, 10 (p. 80 C) ubi articulum Tó ante cŵua libri BCD ponunt, E (ACEHJLA Gs) cum Stobaeo omittunt, discidium traditionis Stobaeo vetustius esse ex Eusebii testimonio (p. 553 a) cognoscitur. postremo vide ne etiam p. 329, 25 (p. 79 C) ubi anthologio verba eadem atque membranis E (ACEHJLTAGs) traduntur TOÛTO γάρ ἐστιν τὸ διὰ τοῦ σώματος τό δι ̓ αἰσθήσεως σκοπεῖν τι codicibus BD τὸ δι' αἰσθήσεων, Tubingensi C τὸ δὲ δι' αἰσθήσεων, Vindobonensi Υ ἢ τὸ δι' αἰσθήσεως pro τὸ δι' αἰσθήσεως exhibentibus, quibus variis fontibus nostra memoria Platonis nitatur apte inlustretur. quo loco Eusebium qui (p. 552 a) tò di' aicońcewc omittit genuinam Platonis scripturam servasse opinor; nam in sententia ἡ ψυχὴ ὅταν μὲν τῷ σώματι προςχρῆται εἰς τὸ σκοπεῖν τι ἢ διὰ τοῦ ὁρᾶν ἢ διὰ τοῦ ἀκούειν ἢ δι ̓ ἄλλης τινός αἰσθή cewc verbis ἢ διὰ τοῦ ὁρᾶν . . . ἢ δι ̓ ἄλλης τινὸς αἰσθήσεως notionem τῆς σκέφεως τῆς ψυχῆς τῷ σώματι προςχρωμένης planius describi, parenthesi autem quae sequitur τοῦτο (i. e. τὸ σκοπεῖν διὰ τοῦ ὁρᾶν κ. τ. λ.) γάρ ἐστι τὸ διά τοῦ σώματος σκοπεῖν τι id dogma quod in enuntiato ἡ ψυχὴ ὅταν μὲν τῷ σώματι προςχρῆται εἰς τὸ σκοπεῖν τι ἢ διὰ τοῦ ὁρᾶν κ. τ. λ. latet, diserte efferri apparet. nullum igitur locum dictioni Tò di' aicońcewc esse videmus. ut autem apud Stobaeum item atque in plurimis libris Platonis glossema in contextum orationis infarsum reperis, ita particulae dé Crusiani ň Vindobonensis verba suspecta glossatori deberi certum affirmant. his igitur locis haud ita paucis qua memoria Phaedonis Stobaeus usus est, ea in parte maiore nostrorum librorum recurrit, singuli autem pluresve codices vetusti alteram priscam traditionem praebent. iam vero locos quosdam ubi Bodleiani memoria in parte maiore librorum Platonis comparet, gnomologus cum singulis paucisve membranis proprie congruit occurrere dicendum est; quorum locorum plerisque de leniore differentia traditionis agitur. p. 326, 3 (p. 70 A) forma a Platone aliena praesentis dилтαμévη tam in libris scriptis Stobaei quam in Platonis Vindobonensi (Þ) invenitur; ubi genuinam lectionem nullos libros nisi eos qui diaπτоμévη tradunt, servasse liquet, quoniam ne dianтаμéνη quidem codicum quorundam Platoni impertire fas est.) praeterea lectiones pravas p. 327, 17 (p. 71 C) Vaticani (4) Tó pro Tŵ, p. 329, 2 (p. 78 C) Parisini (G) ер рrо eineр in anthologio recurrere adnotaverim. deinde p. 329, 11 (p. 79 A) ň particula quae in interrogatione ἄλλο τι ἡμῶν αὐτῶν ἢ τὸ μὲν τῶμά ἐστι, τὸ δὲ ψυχή responso oúdèv aλλo sequente Stobaeo cum libris (ET) communis est, in

1) cf. Schanz, ed. Plat. XII praef. p. 18. Moeris p. 207.

Vaticano (4) autem post Ti legitur, interpolatori debetur, antiquissimam vero traditionem pars maior librorum Platonis duce Bodleiano reddit. nimirum locum quem tutores 1) particulae attulere Theaet. 170 Β τί ἄλλο φήσομεν ἢ αὐτοὺς τοὺς ἀνθρώπους ἡγεῖσθαι . . .; : : οὐδὲν ἄλλο huc non quadrare atque rationibus Heindorf et Schanzi) improbantium plurimum tribuendum esse censeo. denique p. 330, 18 (p. 79 E) ubi Stobaeus cum paucis libris (4DGs) dé exhibet, lectionem Bodleiani reliquorumque codicum cum eclogario pugnantium dý et ipsam ab antiquitate originem trahere Eusebius (p. 552 c) confirmat. ac iam ii loci ubi vetustissimos libros BCD a traditione Stobaeana non pendere aut certum aut probabile est in medium producti sunt. sed ut omnes lectiones priscas Stobaeo ignotas singularum partium nostrae memoriae Platonicae in unum componere propositum habemus, ita nunc pauciens ipsis antiquissimis codicibus cum excerptore conspirantibus discrepantes membranas recentiores ad antiquitatem ascendere commemorandum est. p. 329, 25 (p. 79 C) legitur apud Stobaeum ut in BCD pessime Tó pro TÓTE et p. 331, 2 (p. 80 B) testantur BCD (DGsACE) adstipulante eclogario ψυχή, cum scripturam reliquorum librorum ψυχήν Eusebius (p. 552 d) praebeat.

quaestionum criticarum quas inire oportuit calculis subductis evincitur harum eclogarum textum minime ita ex diversis familiis librorum Platonis constitutum esse, ut quas quaeque familia veras lectiones secum fert, eae in eclogis recurrant. praeter recensionem Stobaei etiam traditionem ab eo alienam in nostra memoria Phaedonis deprehendere contigit. et quoniam qui libri recensioni E eclogae úc... ǹdú ut peculiares testes orationis Platonicae opponi debuerunt BCD, ex iis ipsis praeter duos locos3) minoris momenti p. 329, 25 p. 331, 2 etiam illa quae ab his eclogis abhorret prisca memoria Phaedonis refingitur, ceterum alienas ab his excerptis librorum E (ACEHJLT) proprietates graviores a recenti lapsu scribarum ortum trahere probatum est, iam his testimoniis capitis Teρì ψυχῆς plane eandem rationem atque eclogae ὡς . . . ἡδύ cum singulis familiis librorum Platonis intercedere apparet. ac ne eo quidem haec excerpta ab ecloga ŵc ... ǹdú differunt quod cum aliis libris atque cum E (ACEHJLT) congruunt talibus locis paucis ubi velut p. 326, 3 p. 327, 17 p. 329, 2 p. 329, 11 p. 330, 18 hi libri cum Bodleiano ad antiquitatem ascendere videantur; nam huius quoque generis locus in ecloga wc . . . ǹdú obviam fuit p. 477, 22.4) quae cum ita sint Ioannem testimonia capitis πeрi yuxîc ex eodem fonte atque excerptum capitis L sumpsisse iudicandum est.

verum si libros E (ACEHJLY) cum eclogis Stobaeanis artius

1) cf. Hermann, ed. Plat. I praef. p. 15.

2) cf. Nov. Comm. p. 152.

3) de his cf. p. 439. 4) cf. p. 422. Jahrb. f. class. Philol. Suppl. Bd. XXVIII.

29

quam cum reliquis codicibus Platonis cohaerere dicimus, quod maculas quasdam diversis familiis librorum Platonicorum inter se communes esse ipsa Stobaei excerpta docuere1) nunc nos fugisse credas. si e stirpe ad quam extremam omnia nostra exempla Phaedonis revocari debent, etiam ille liber ex quo excerpta anthologii ducta sunt prognatus est, qui fiat ut eaedem falsae lectiones in omnibus codicibus Platonis, non apud Stobaeum compareant, expediri non posse putes. tamen vel huius rei explicationem in promptu habere mihi videor. nullam enim lacunam e Stobaeo supplendam aut sententiam quam intellegi posse desperandum esset nisi excerptor succurreret, in nostro textu Platonico occurrere observandum est; ubi scriptura communis librorum Platonis defendi nequit, aut additamenta e libris expelluntur veluti p. 329, 5 (p. 78C) τаûта dé p. 331, 24 (p. 80 D) dń aut lectiones corruptae, quae ut falsa veritatis specie splendent, ita in numerum mutationum consulto et emendandi causa factarum referendae sunt ut p. 325, 22 (p. 70 A) diapeípntai p. 331, 19 (p. 80 D) ŏuwc, in integrum restituuntur. talis autem cum indoles vitiorum sit quibus libri Platonici consentiunt, hic consensus vide ne ab re eadem repetendus sit quae pro causa habenda est cur locis quibusdam veluti p. 477, 22 p. 326, 3 p. 327, 17 p. 329, 2 p. 329, 11, p. 330, 18 codices Stobaeo cognati E (ACE HJLT) libros BCD sequantur, membranae (4Gs) quae plerumque ab eclogario discrepant solae eius memoriam reddant. monuimus supra2) ex huiusmodi locis non modo apparere ad memoriam Stobaei refingendam praeter libros qui ab excerptore proxime absunt E (ACEHJLT) familiam (40Gs) adhibendam esse, verum etiam unum quemque de codicibus E (ACEHJLTгAGs), quos una classi comprehendi par fuit, e Bodleiano interpolatum esse. cum igitur omnibus libris qui recensionem Stobaeanam tuendam accepere lectiones Bodleiani inmixtas esse constet, ut excerptoris recensio locis quibusdam e nostra memoria Platonica penitus expulsa sit non mirum videbitur.

ita e mixta memoria cum librorum (4PGs) tum familiae E propria explicatum habemus, cur quamvis discidium traditionis Platonicae ante Stobaeum factum sit, tamen qui post eum libri scripti sunt nostri omnes communi necessitudinis vinculo cohaereant. atque diversorum rivulorum memoriae Platonicae confusioni, qualis adhuc in codicibus E (ACEHJLTгADGs) probata est, nunc insistamus oportet, quippe in qua fines consistant ultra quos in explorando, quae ratio inter fontes priscos nostrorum exemplarium et inter memoriam a Stobaeo usurpatam Phaedonis interfuerit, progredi non licet. etsi enim propinqua cognatione codices E (ACEHJLr) recensionem Stobaeanam attingere demonstratum habemus, tamen descendisse ab una excerptoris memoria ne libri E (ACEHJLT)

1) cf. p. 431. 2) cf. p. 421.

quidem merito praedicantur, nisi forte cum ceteris eorum proprietatibus etiam eas quae in traditione Bodleiani recurrunt p. 477, 22 p. 326, 3 p. 327, 17 p. 329, 2 p. 329, 11 p. 330, 18 novicias esse evincitur. et ne tum quidem archetypon familiae E et textus Stobaeani peculiare cogitare liceret; immo si lectiones quae libris E (ACEHJLY) cum codice Oxoniensi communes sunt velut p. 477, 22 čoké Tɩ spuriae essent, ipse vetustissimus liber B a memoria E penderet. concesso vero non modo ab excerptoris recensione, verum etiam a traditione Bodleiani libros E (ACEHJLT) descendisse, rursus nisi E (4СEHJLT) p. 477, 22 p. 326, 3 sq. iisdem vitiis atque Clarcianum occupatos esse firmatum erit, memoriam E post Stobaeum e codice B interpolatam esse pro certo dici nequit. etiamsi enim codicum E (ACEHJLY) cum excerptore consensus plurimis locis gravissimis probatus lectiones ab eclogis alienas horum librorum ab eorum archetypo afuisse omnes ad unam ut sumamus suadeat, tamen proprietates eiusmodi quae ut p. 477, 22 čoiké Tɩ ad ipsum Platonem redire videantur, recensioni archetypae E relinquere ratio postulat. utrum igitur ex uno eodemque exemplari antiquo diversae nostrorum codicum familiae in quibus scripturae anthologii comparent suam quaeque partem memoriae Stobaeanae petiverint, an recensio qua excerptor usus est ipsa e variis fontibus constituta fuerit, in ambiguo relinquendum esse acriter moneo.

ut autem dubitari debet num recensio Stobaeana pro fonte habenda sit ex quo mixto cum traditione Bodleiani recensiones librorum E (ACEHJLT) et (40Gs) ortae sint, sic id quidem certum esse adhuc nobis visum est in definita parte codicum Platonicorum, in codicibus BCD nullas Stobaei peculiares lectiones occurrere; cum traditio B etiam in reliquis libris Platonis, modo in his modo in illis, obviam esset, tamen ex BCD solis quaequmque a gnomologo aliena memoria Phaedonis ad nos pervenit, eam plenam cognosci posse. at nunc valde verendum esse dicamus oportet, ne BCD item memoriae Stobaeanae atque E (ACEHJLTгAGs) traditionis B participes sint. nisi casu Stobaeus cum BCD p. 329, 25 lectione corrupta τó, p. 331, 2 ubi Eusebius cum libris plerisque wuxηv exhibet, lectione yuxη congruit, etiam recensio B e compluribus libris antiquis conflata est. sic vide ne quamvis testimoniis Stobaeanis dilucide perspectum habeamus varia memoria antiqua nostram memoriam Phaedonis niti, tamen quae exemplaria dialogi media aetate scripta sunt, ea in duas classes duabus priscis recensionibus respondentes Stobaeo consulto secare frustra temptemus.1) immo si modo traditione apud Stobaeum obvia certus fons nostrae memoriae Phaedonis repraesentatur, etiam si ad duos libros veterum nostri omnes redirent, nostros libros in duas classes dividi omnino non posse demonstratum est.

1) ita corriguntur quae p. 421 dicebantur.

sed satis probabile esse e pluribus quam duobus libris veteribus varias familias codicum Platonicorum exortas esse modo 1) ediximus. librorum E (ACE HJLT) recensionem item a libris (4DGs) ut classem E(ACEHJLTгADGs) a membranis BCD iam ante Stobaeum distinctam fuisse admodum veri simile nobis visum est. trium autem recensionum Phaedonis uni cuique variam traditionem priscam inesse fusius inlustrare adhuc satis fuit et commodum; ut in communibus librorum E (ACEHJLY) lectionibus recensio Stobaeana, in libris BCD traditio excerptori ignota clarissime deprehenditur, ita scriptura totius familiae (40Gs) propria praeclarum et insigne exemplum conflatae memoriae est, quam omnes libros Platonicos qui acrius intuuntur prae se ferre perspiciunt. at iam quot peculiares in partes libri nostri discedant nos nondum. accurate exploratum habere in eo est ut moneamus. cum adhuc instar testis unius codices BCD item atque libros (4ÞGs) et E (ACEHJLY) habuerimus, clarissimum esse nunc statuere interest unum archetypon refingere ne ex iis quidem qui saepissime inter se proprie conspirant codicibus licere, nisi ubicumque iidem libri secum discordant, ibi altera pars eorum menda recenti laborat. ita dicamus necesse erit, etiamsi BCD aeque ac (1DGs) et E (ACEHJ LT) peculiaribus scripturis plurimis inter se congruant, tamen nec BCD nec (40Gs) aut E (ACEHJLT) ab una stirpe totos tractos videri. ac primum quidem cum loci obviam sint qualis legitur p. 326, 3 ubi de libris (4PGs) unus (P) cum Stobaеo dилтαμévŋ exhibet, (4Gs) cum aliis membranis Platonis ad antiquitatem ascendere videntur, libros singulos familiae (4DGs) e variis fontibus constitutos esse indicatum habemus. deinde quamvis multis lectionibus gravissimis libri BCD a reliquis omnibus Platonis distinguantur, et eum locum occurrere fatendum est ubi ipse B una cum C memoriam Stobaeo probatam classis E (ACEHJLTгADGs) sequitur, D unus verum rettulit 2), et eum ubi BD a fonte antiquo pendere eclogarius confirmat, attamen librum C ipsum quoque traditione prisca uti veri simillimum est.) denique cum ad memoriam Stobaeanam e nostris libris refingendam praeter codicem E etiam libros (ACEHJLT) adhibere necesse fuerit, tamen p. 327, 14 de familia E (ACEHJLT) unus E lectionem excerptoris ok ¿E ȧdikwτépoυ tradit, codicum (4CEHJLT) scriptura éž ἐξ ἀδικωτέρου άdikwτéρou et veritatis specie splendet et in Oxoniensi libro recurrit.

quo plures autem recensiones propriae Phaedonis, quarum quaeque cum Stobaeo comparata variam traditionem priscam secum ferre videtur, nobis suppetunt, eo minus earum omnium originem a duobus tantum libris veteribus repetere opinor fas erit. et praesertim cum

[ocr errors]

1) p. 439.
2) cf. p. 326, 1. ἀποθνῄσκει. vide p. 434.
3) cf. p. 329, 25 Tò dè di' aicońcewv. vide p. 436.

« PreviousContinue »