Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Eduardus Norden in libro de artificioso veterum sermone, postquam alii viri docti de singulis scriptoribus eandem protulerunt sententiam, omne genus auctorum Graecorum et Romanorum persecutus ad eam universi libri pervenit summam, ut p. 11 haec statueret: ,,ein und derselbe Schriftsteller konnte nebeneinander in ganz verschiedenen Stilarten schreiben, indem er bald diese, bald jene idéa verwendete, je nachdem sie ihm für das vorliegende Werk zweckentsprechend schien." Actum igitur est de ea sententia, qua dialogus propter peculiare dicendi genus Tacito auctori eripi potuit vel magno temporis spatio a ceteris scriptis segregari.1) Sed haec variatio

stili

liceat mihi non quidem ex usu Ciceronis, sed tamen Quintiliani et Plini iunioris per metaphoram hoc verbo uti potius est summatim affirmata quam certis exemplis omnibus comprobata, quod mirum esse non potest, quoniam haec unica veterum stili ars extremis demum temporibus urbi et orbi innotuit. Nequedum Apuleio, ex quo mea quidem sententia optime et accuratissime omnium scriptorum Graecorum et Romanorum illustrari potest, qualis ars illa sit, operam studiumque satis navaverunt viri docti. Apuleium ergo tractandum mihi proposui eo consilio ductus, ut diversorum librorum diversum genus dicendi patefacerem; imprimis autem evincere studebo, quod stili discrimen intercedat inter metamorphoses et reliqua scripta.

Facere autem non possum, quin hanc disputationem in qua saepius ex minutissimis rebus magna merito concludi videantur, incipiam ab ipsius Apulei verbis f 9, 142): quis enim vestrum mihi unum soloecismum ignoverit? quis vel unam syllabam barbare pronuntiatam donaverit? quis incondita et vitiosa verba temere quasi delirantibus oborientia permiserit blaterare?'

In dissertationum Vindobonensium volumine sexto Fridericus Gatscha egit cum de aliis rebus tum de Apulei sermone numeris adstricto, neque potest dubitari, quin vir doctus numerosam Apulei

1) cf. F. Leo Gött. gel. Anz. 1898 p. 175 sq.

2) Locos afferam secundum has editiones Apuleianas: Vlieti metamorphoseon, Kruegeri apologiae et floridorum, Goldbacheri opusculorum philosophicorum; eam locos afferendi rationem ubique secutus sum, ut priore numero indicem paginam, posteriore versum ponam; numeris praeposui signa, ut primo obtutu appareret, de quonam Apulei scripto ageretur; velim ergo explices: a = apologia, f= florida, m de mundo, p de Platone et eius dogmate, s= de deo Socratis, as = [Asclepius]; numeris metamorphoseon signum non praemisi.

=

ἐκφράσεις

rationem tantum tetigerit, minime autem accurata investigatione Apulei numerorum artem absolverit, cum praesertim solum clausulas tractet; sed neque difficile intellectu neque probatu est numeros ab Apuleio in sublimi dicendi genere, quo in orationibus et artificiosis descriptionibus - Kopάceic dico-usus sit, valde adpetitos esse; interdum etiam versus integros formavit. Quae numerosa compositio optime cognosci posse mihi videtur ex metamorphoseon libro undecimo tam sensu difficillimo quam forma artificiosissimo; ut unum afferam, incipit prima asini deprecatio ab choliambo cf. XI cap. 2: 'Regina caeli sive tu Ceres alma.'

Accedunt alia exempla velut hi senarii:

15, 23 "en' inquam explere latice fontis lacteo."
182, 8 'rursum requirit annos aetatis meae.'
188, 10 percoctum adpone domino cervini vicem.'
Etiam remotiora inveniuntur metra,

cf. hunc septenarium trochaicum:

91, 4 'iustitiam fidemque magnus comprobavit Iuppiter.'
Septenario adici potest tetrameter Ionicus:

152, 24 inscensu generoso multas mulas alumnas.'

Deinde Gatscha etiam in eis, quae revera sibi tractanda proposuit, nimis neglegens est; quamquam enim sententias ab Haveto1) et Meyero) de clausularum hiatu prolatas bene novit, tamen oculis caligine quasi offusis id solum agit, ut virum doctum quendam secutus putet 'binis vocalibus hiantibus vim metricam prioris neglegendam esse.' Neque ei in mentem venit quaerere, num omnino in clausulis vocales collidantur. Quae cum ita sint, Gatschae dissertationem de clausulis Apuleianis omnino omittere possum.

Quaestionem de concursionibus vocalium, quae in clausulis fiunt, pauci adhuc viri docti tetigerunt. Nordenus 1. 1. quamquam ex litteris Graecis multa congessit, ut ostenderet vocalium concursus magno opere inde ab Isocratis temporibus esse evitatos, non quaesivit, num etiam apud auctores Latinos lex illa venustae compositionis ab Graecis tam diligenter observata vigeret. Quo factum est, ut etiam in appendice altera solum de numeris clausularum ageret hiatu neglecto, qui fit inter verbum ultimum et paenultimum. Primus, quod sciam, Havetus 1. 1. animum intendit in clausularum hiatum; in singulis rebus multum profecit. Tot autem vocalium concursiones invenit in Symmacho, ut ad certum finem non perveniret. Ad me pertinet Havetum putare verborum coniunctionem hiulcam esse, si ultimo a

1) L. Havet, La prose métrique de Symmaque et les origines du cursus, Bibliothèque de l'école des hautes études quatre-vingt-quatorzième fascicule, Paris 1892.

2) W. Meyer: Die rythmische lateinische Prosa und L. Havet . . Götting. gel. Anzeig. 1893.

vocali incipienti verbo anteponatur verbum aliquod terminatum syllabis -am, -em, -im, -om, -um. Meyerus, cuius quidem auctoritas in his rebus gravissima est 1. 1. p. 15/161) hiatus quaestionem his verbis perstringit: „Die strenge Schule hielt in dem Satzschlusse die Regeln der Dichtkunst so weit fest, dafs sie innerhalb der Clausula auch den Hiatus meidet, d. h. das vorletzte Worte schliefst nicht mit Vokal oder m, wenn das Schlufswort mit einem Vokal anfängt.“

Quos viros sequitur Haveti discipulus H. Bornecque), qui in Ciceronis epistulis subtilem clausularum compositionem indagare conatus est. Aequo animo confiteor me illius libri consilium et rationem intellegere non posse. Quomodo quis in epistulis non publicae lectioni scriptis artificiosum genus dicendi quaerere potest? Qua ratione optimum illud Quintiliani testimonium negleget IX 4, 19 'est igitur ante omnia oratio alia vincta atque contexta, soluta alia, qualis in sermone et epistulis, nisi cum aliquid supra naturam suam tractant, ut de philosophia, de re publica similibusque'

Sed non solum tota indole, verum etiam in singulis Bornecque naufragium fecisse mihi videtur, cuius rei unum exemplum afferre sufficiat. p. 3 Ciceroni epistulas scribenti supponit 'l'intention d'écrire une lettre métriquement.' Attamen iam Dionysius Halicarnassensis de comp. verborum p. 402 edit. Schaeff. de auctore illo, quem si orationes scriberet, numeros apposuisse, accurate spatia verborum observavisse, summa cum cura enuntiata ad limam elaboravisse homines cavillarentur, hoc severum iudicium facit: λíioc μεντἂν εἴη εἰς τοσαύτην σκευωρίαν καὶ φλυαρίαν ὁ τηλικοῦτος ávnρ éαuτòv didoúc.' Mea quidem sententia Bornecque, si orationes Tullianas praecipue publice habitas tractavisset, non frustra laborem et tempus consumpsisset.

Sed ad propositum redeamus. Bornecque eadem ratione in quaestione de m finali utitur qua Havetus p. 6 hanc normam atque regulam constituens: Toute voyelle ou toute syllabe en -am, -em, -im, -om, -um, placée en hiatus à la fin d'un mot, s'élide.'

Videmus ergo viros doctos, quicumque de clausularum hiatu egerint, arbitratos esse m finale sicut in oratione vincta omnino ulla vi carere clausulasque in quibus voci littera m terminatae altera ab vocali incipiens subiceretur, hiulcas esse. Qui viri quantopere erraverint, equidem perquisitis Apulei clausulis comprobare studebo.

Sed necesse est me pluribus disputare, praesertim cum ex libro, quem conscripsit idem ille Bornecque), perceperim, quantopere in tenebris haec omnia iaceant. Ille enim p. 18/19 de 'elisione' agit putatque statuendum esse discrimen inter synaloepham et 'elisionem.'

1) cf. etiam p. 4.

2) H. Bornecque, La prose métrique dans la correspondance de Cicéron, Paris 1898.

3) H. Bornecque, Quid de structura rhetorica praeceperint grammatici ac rhetores Latini, Paris 1898.

Unde tales errores etiam extra scholarum muros orti sint, conicere facile potest qui in libro illo optimo de lingua Latina ab Lindsay composito p. 166 perversa de 'elisione' verba invenit.1) quod fieri mireris, postquam Corssenus 2) vol. II p. 770-793 egregie naturam synaloephes Latinae exposuit.

Per elisionem Romani pronuntiaverint necne, si duae vocales concurrebant, bene cognosci potest ex ipsius vocis 'elisio' usu; nusquam Ciceronis et Quintiliani temporibus agitur de 'elisione', prorsus illis ignotum est vocabulum; 'eliditur' vocalis demum apud nonnullos grammaticos vergentis aevi, quorum testimonia non ad Ciceronis Quintilianique tempora referri possunt eaque de causa ut futtilia abicienda sunt. Contra, si de pronuntiatione vocalium concurrentium locuntur Cicero et Quintilianus, usurpant velut haec verba: 'coitus syllabarum' (Quint. IX 4, 59), 'conglutinatio verborum' (Cic. or. 23, 78); sed etiam apud grammaticos quarti quintique saeculi verae pronuntiationis vestigia servata esse ex Pompeio p. 298 K, Donato p. 396 K aliisque discimus. Dubiae autem auctoritatis sunt, cum Ciceronis Quintilianique praecepta recoquere soleant. Notum est illud Ciceronis (orator 44 [150]): 'quod (sc. duarum vocalium concursionem) quidem lingua sic observat, nemo ut tam rusticus sit, qui nolit vocales coniungere'; idem or. 44 (152) haec disserit 'nobis ne si cupiamus quidem distrahere voces conceditur.' Ciceroni addere possumus hoc Quintiliani testimonium IX 4, 36 'coeuntes litterae, quae cυναλοιφαί dicuntur.

Satis mihi in promptu esse videtur alteram vocalium concurrentium pronuntiando Romanos non 'elisisse'; sed vocales in unum quasi corpus coalescebant, ut ex duabus vocalibus fieret unus sonus communis. Neque potest mirum esse, quod vocalium conexus hic artior sit quam illic, prout natura vocalium sit; consentaneum est conglutinationem saepe eo tantum processisse, ut vocales concurrentes quadamtenus remanerent, ut tamquam hiatus' (Quintil. IX 4, 37) efficeretur. cf. etiam ibidem IX 4, 33. Coitus autem ille vocalium quomodo factus sit, ex pluribus veterum auctorum locis apparet. Quintilianus IX 4, 33 sq. sic loquitur: 'pessime longae, quae easdem inter se litteras committunt, sonabunt: praecipuus tamen erit hiatus earum, quae cavo aut patulo maxime ore efferuntur. e planior littera est, i angustior, ideoque obscurius in his vitium. minus peccabit, qui longis breves subiciet, et adhuc qui praeponet longae brevem. minima est in duabus brevibus offensio. atque cum aliae subiunguntur aliis, proinde asperiores aut (leniores) erunt, prout oris habitu simili aut diverso pronuntiabuntur.' Quintiliano autem adicienda

1) cf. etiam F. Sommer, Handbuch der latein. Laut- und Formenlehre p. 319.

2) Corssen, Über Aussprache, Vocalismus und Betonung der Lateinischen Sprache. 2. Aufl. 1868-1870.

« PreviousContinue »