Page images
PDF
EPUB

dicitur donatio si ante matrimonium contractum facta est : nihil interest an in domum jam deducta fuit sponsa, signatæque dotis tabulæ'. Ergo inter eos qui matrimonio coïturi sunt ante nuptias donatio facta jure consistit etiamsi eodem die nuptiæ fuerint insecutæ; nam inter sponsum et sponsam facta est, non inter virum et uxorem: non valet autem donatio ante nuptiasin choata, si nuptiis demum secutis perfecta fuisset. Item quod sponsæ sub hac conditione donatur ut tunc dominium ejus acquisitum sit cum nuptiæ fuerint inseculæ, nullius erit momenti.

Quemadmodum donatio ante matrimonium perfecta non inter conjuges facta videtur, pariter nec illa quæ postquam divortio solutum sit matrimonium facta est. Hoc autem ita intelligi debet, si divortium sit legitimum; nam si non secundum legem divortium factum sit, donationes post tale divortium factæ sine effectu sunt, quia non videtur solutum matrimonium.

Justi solum conjuges, exceptis tamen Augusto et Augusta, hac prohibitione continentur: inde sequitur concubinam donationem jure accipere; valebit etiam donatio si propter aliquod impedimentum non valet matrimonium : sed ne melior sit eorum conditio qui deliquerunt, fas non est eas donationes ratas esse, et fisco tribuuntur 2. Generaliter dici potest eis quæ in consuetudine non tanquam uxores habentur factas donationes valere, non autem valent eis factæ

quæ

etsi uxores non sint, tamen pro uxoribus habentur.

Sed cum suppositis personis fallere legem facile

1. D. Liv. XXIV. Tit. I. L. 66. Pr. 2. L. 3. $1.

fuisset, non solum vir et uxor prohibentur sibi donare at etiam personæ quarum juri subjecti sunt vir et uxor quæve in eorum potestate sunt'.

Verbum potestatis non solum ad liberos trahitur, verum etiam ad servos?.

Attamen non omnes donationes spectat prohibitio , quamvis inter conjuges sint: prohibentur tantum istæ donationes si acquiritur conjugi, vel si a conjuge datur: unde si mater in castra eunti filio dedit, valet donatio, quia filio acquiritur, et est castrensis peculii. Cum autem ex constitutionibus posteriorum imperatorum, quidquid ad filium a matre pervenit patri non acquiritur, hinc dici debet si quid constante matrimonio mater filio tradiderit, hoc in bonis ejus fiet. Vice versa, ita demum qui in conjugis potestate est donare alteri prohibetur si ex bonis donat quæ jugem pertinent. Quare si filius, vel quivis alius potestati mariti subjectus de castrensi peculio donavit, non erit irrita donatio 3.

Sicut dissoluto matrimonio inter virum et uxorem donationes valent, sic

inter eas personas. Quod directe lex prohibet, nec indirecte fieri potest: non tantum igitur per se maritus et uxor coeteræque personæ dare non possunt, sed nec per interpositas personas*. Ideoquoque prohibentur illæ donationes quæ simulata alterius contractus specie teguntur: quod si tantum contractus aliquid donationis continet, in eo duntaxat

ad con

quoque

1. L. 3. § 2 et 6.
2. L. 3. § 3.
3. L. 3. $ 4.
4. L. 3. $ 9.

quod donationis habet infirmatur; ergo venditio donationis causa minoris facta nullius est momenti , si modo animus vendendi non fuit sed donandi; si autem vendendi animus fuit, valet quidem venditio non autem remissio'. Si vir dotem quam post dissolutum matrimonium restituere debet eo adhuc durante uxori restituat, donasse intelligitur, ideoque nihil agit; ex certis tamen causis manente matrimonio dos restitui potest, veluti ut se suosque alat mulier, vel ut fundum emat.

Prohibetur quoque quidquid fecerit omiseritve conjux ut alterum conjugem cum suo detrimento ditiorem faceret, veluti si uxor vel maritus exceptione quadam donationis causa summoveri passi fuerint, facta a judice absolutione, valebit quidem sententia , sed condicetur ei cui donatum est 2.

Cum ea imprimis causa ut supra diximus introducta est prohibitio ne vir aut uxor alterius detrimento locupletior fieret , sequitur hinc ut cum nihil de bonis erogatur veleat donatio. Ubicumque igitur non deminuit de facultatibus suis qui accepit, valet donatio 3. Id circo si maritus heres institutus repudiet hereditatem donationis causa , dici debet valere donationem quia non fit paupepior qui donat: non enim pauperiorem accipere debemus qui acquirere neglexit , sed eum tantummodo qui de patrimonio suo deposuit. Valet etiam donatio inter conjuges cum is qui accepit non fit locupletior: hinc si maritus fructus prædiorum quæ in dotem accepit matrimonii tempore ab uxore percipi

1. L. 5. § 9. 2. L. 5. $ 7. 3. L. 5. § 16.

passus est, eaque consumpsit, post divortium nihil repetere poterit maritus: non enim locupletior facta videtur uxor, cum lautius tantummodo vixit; sin autem ex his locupletior facta est, in tantum potest conveniri. Ideoquoque sepulturæ causa locus marito ab uxore vel contra donari potest; non enim videtur fieri locupletior qui accepit, si acceptam rem religioni dicavit ". Locus autem donantis manet donec fiat religiosus, id est donec corpus inferratura. Inde etiam sequitur factam manumissionis causa donationem valere , licet hoc non sic agatur ut statim ad libertatem servus perveniat, sed resoluto quodam tempore; donec autem manumittatur donantis manet 3. Si operis impositis mulier manumiserit, tenet quidem obligatio nec videtur mulier ex re viri locupletior. Sin autem pecuniam ob manumissionem acceperit mulier, si quidem ex peculio suo præcepit servus, nummi manent mariti, quia peculium est mariti; nihil autem potest mulier acquirere ex bonis mariti quo locupletior fiat; sin vero alius pro servo dedit, mulieris erunt licet fiat locupletior, quia maritus ex hoc non fit pauperior.

Favorabiliter quoque receptum est conjugem non locupletiorem fieri si quædam sarciendi damni causa acceperit, veluti, exempli gratia ad refectionem cedium incendio consumptarum. Ob eamdem causam si maritus pecuniam uxori ad aliqua peritura emenda dederit, nihil poterit repetere, quia non locupletior facta videtur uxor 4. Natalia quoque et alia hujusmodi munuscula

1. L. 5. $ 8. 2. L. 5. $ 9. 3. L. 7. $ 9. 4. L. 7. $ 1.

propter paucitatem non prohibentur inter conjuges , si modo non sint immodica.

Denique non prohibentur illæ donationes quæ in usu momentaneo alicujus rei consistunt et potius ex conjunctorum concordia quam ex liberalitate nasci videntur: ergo

si
quas
servi

operas viri uxori præstiterint vel contra, nihil repeti poterit. Non amplius donatio intelligitur cum mulier dat promittitve aliquid viro in pensationem onerum matrimonii quæ debet sustinere; ita si uxor dotem viro promiserit et dotis usuras, peti usuræ possunt; potest autem maritus petitionem earum remittere si convenerat uti se mulier pasceret suosque homines. Hæc remissio usurarum dotis viro debitarum est velut annui cujusdam donatio, el ex annuo vel menstruo quod uxori maritus præstat nihil repeti potest, nisi sit supra vires dotis?. Si autem uxor marito vice versa annuum præstiterit, id quod extat vindicari poterit: talis enim donatio incongruens videtur et contra naturam 3.

Dignitatum favore receplum est quod adipiscendæ dignitatis gratia ab uxore in maritum collatum est, eatenus ratum esse quatenus dignitati supplendæ opus est 4.

[ocr errors]

Prohibitione non continentur donationes inter conjuges quæ conferuntur in tempus soluti matrimonii : valent igitur inter virum et uxorem mortis causa donationes', nam in hoc tempus excurrit donationis eventus

1. L. 21. $1. 2. L. 15. Pr. 3. L. 23. § 1. 1. L. 40 et 42. 5. L. 9. $ 9.

« PreviousContinue »